Rozmiar: 15909 bajtów

CCCXIV.

1417, April 4. Wartha.

Notariatsinstrument über die Stiftung der Margaretha Gartknecht zu Wartha für die neuerbaute Marienkirche daselbst.

In nomine domini amen. Sub anno nativitatis eiusdem millesimo quadringentesimo decimo septimo, indiccione decima, die vero quarta mensis Aprilis, hora nonarum vel quasi, in estuario maiori hiemalis honorabilis ac religiosi viri domini Nicolai prepositi in Wartha Wratislaviensis diocesis, vacante sede apostolica, in mei notarii publici infra scripti testiumque presencia subscriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum constituta personaliter honesta domina ac mulier Margaretha Gartknechtynne opidana in predicta Wartha, sane mente et corpore, per omnia sue racionis considerans et intendens, quod nichil certius morte et nil incertius hora mortis, volens enim indubiis vitam eligere certiorem et ut res per eam iuste acquisite, ipsa per altissimum ab hoc revocata, piis usibus applicentur, non coacta neque per errorem defraudata, sed animo benivolo, libere et sponte dedit, assignavit atque deputavit nomine veri et legittimi ac perpetui irrevocabili[s] testamenti inter vivos, omnes ac singulas res atque substanciam ipsius tam in censibus in rebus parofornaliis quam in paratis pecuniis, nichil penitus et omnino exclusis et exceptis et per obitum ipsius derelictis pro comparatione unius lampadis perpetue ardentis singulis diebus ac noctibus annis perpetuis in ecclesia minori ac nova gloriose virginis Marie in dicto opido Wartha ex novo constructa et edificata in choro ante ciborium pendere debeat et ardere ad honorem vivifice corporis Christi et gloriose virginis matris ipsius. Pro quibus quidem rebus seu pecuniis per dictam dominam Margaretham post obitum ipsius derelictis pro dicta lampade per honorabilem virum, dominum prepositum ibidem in Wartha sive successoribus suis comparari debeat una marca Polonicalis annui et perpetui census grossorum Pragensium, ut dictum testamentum suum per ipsam conditum sorciatur effectum, dictum honorabilem virum, dominum Nicolaum prepositum in Wartha et successores suos in legittimos suos veros testamentarios elegit, fecit, constituit et ordinavit et sue ultime voluntatis executores provisores et defensores ac fidei comissarios dicti testamenti ac eciam testamenti videlicet pecia sive porcio hereditatis in villa Frankinberg situata, per dictam dominam Margaretham, ut asseruit, in antea pro fabrica ecclesie ibidem in Frankinberg testata et assignata, post obitum ipsius tantum ad eandem ecclesiam devolvenda libere et pervenienda, quo ad providendum, tuendum, defendendum dictam hereditatem ac dominam Margaretham Gartknechtynne pretactam muniendum et protegendum tam in vita, quam in morte tamquam legittimus seu legittimi procuratores per eandem constituti ab omnibus impetitoribus, invexatoribus et occupatoribus dictam dominam Margaretham et hereditatem ipsius attemptare volentibus et invexare a quibuscunque personis ecclesiasticis vel secularibus coram quibuscunque iudicibus mundanis vel ecclesiasticis, prout ipsi vel ipsis melius videbitur expedire, et generaliter ad omnia ac singula facienda et exercenda, que in premissis fuerint necessaria seu opportuna; promittens quoque dicta donatrix et testatrix dicti testamenti michi notario publico subscripto sollempni stipulacione dictam donacionem per ipsam factam, ut prefertur, gratam, ratam atque firmam se perpetuo velle tenere et inviolabiliter quandolibet observare, nec eam in aliquo revocare per se alium vel alios publice vel occulte, directe vel indirecte seu quovismodo ex cogitato ingenio vel colore aliquatenus palliando. Supra quibus omnibus et singulis premissis dicta testatrix peciit a me notario publico infrascripto desuper fieri ac confici hoc presens publicum instrumentum. Acta sunt hec anno, indiccione, die, mense, hora et loco, quibus supra; presentibus honorabilibus et discretis viris: domino Nicolao plebano in Bresnicz, Johanne Peterswalde clientulo, Thoma advocato in Wartha, Paulo Fende scabino ibidem in Wartha Wratislaviensis diocesis testibus fide dignis ad premissa vocatis specialiter et rogatis.
Signum notarii.
Et ego Maternus natus olim Martini medici de Glacz Pragensis diocesis publicus auctoritate imperiali notarius dicte assignacioni, legacioni testamenti necnon omnibus et singulis premissis, dum sicut premittitur, fierent et agerentur una cum prenotatis testibus presens interfui eaque sic fieri vidi et audivi et in hanc formam publicam redegi signo et nomine meis solitis et consuetis consignavi requisitus in fidem et testimonium omnium premissorum.

Or. Perg.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów